MMIX·V·XX : DIE·MERCVRII : A·D·XIII·KAL·IVN

ACTA DIVRNA

Nexus absens - National Geographic.

Transcriptus:

Archaeologos nexum absentem evolutionis primatum hominumque invenire

Astronautas prospere resarcire Telescopium Spatiale Hubble

Locutricem mentiri accusare, accusari

&

Europam in recessione a Bello maxima


ScorpioMartianus: Acta Diurna Radiophonica diei Mercurii 20 Maii 2009 et hujus septimanae in summario L. Amadeus Ranierius nuntians ex oppido Bethlehem in Pennsylvania salutem dicit.

Skeleton generis primatis primitivi inventum nexum esse absentem heri dicere archaeologos, narrat Sky News.

Primas hicce formam habet lemuris, sed partes quas etiam nos humani habemus, velut pollicem opponibilem, in hoc animali primitus evolutae esse videntur.

NASAe Shuttle Atlantis, quod ad Hubble Telescopium adibat, ante orbem solis - The Sun.

Hubble Telescopium Spatiale optime fungi exspectare NASAm post resarsus astronautarum in orbito, nuntiat HappyNews.

Missio non omnino peracta est, sed camerae obscurae maximi momenti jamjam commutatae sunt.

Nuntiis similibus, imago incredibilis a tellure capta est navigii spatialis shuttle ante solem transientis unde iidem astronautae Hubble reparant.

Aliis nuntiis hujus septimanae:

Washington Post nuntiat Agnem Pelosi, Locutricem Domus Repraesentorum, CIAm interim incusat sibi mentitam esse quoad technica severa interrogationis in captivos inimicos. CIA se semper dicit omnibus membris Congressus prorsus honeste aperteque explanavisse. Locutrix Pelosi jam saepe publicis orationibus sese ipsius verbis contradixit.

A Telegraph nuntiatur Germaniam maxime recessionem oeconomicam pati, dum Europam talem statum argentarium non perduravisse post Bellum Secundum Mundiale.

Nuntiis perfectis quam optime valere dicit L. Amadeus Ranierius pro ScopioneMartiano.