MMIX·V·XXIX : DIE·MERCVRII : A·D·IV·KAL·IVN

ACTA DIVRNA

Transcriptus:

Pyrobolum nuclearem a Corea Septentrionali displosisse

Exoplanetas Terrae similes inventi iri

Californianos vectigalia majora rejicere

&

Sinas ad Martem advehi

ScorpioMartianus: Acta Diurna Radiophonica diei Veneris 29 Maii 2009 et hujus septimanae in summario L. Amadeus Ranierius nuntians ex oppido Bethlehem in Pennsylvania salutem dicit.

Die Lunae hujus septimanae Coream Septentrionalem pyrobolum nuclearem probativum displosisse, potentia comparabili iis quibus super Hiroshima necnon Nagasaki in Bello Secundo Mundiali Uniti Status usi sunt, nuntiat Associated Press.

Pyrobolus nuclearis khiliotonnorum quattuor, ut aiunt, foedera multa internationalia abrumpit, atque provocat spectrum belli nuclearis, ut timent quaedam civitates verbi gratia America, Japonia, atque Russia. Die enim eodem Corea Septentrionalis missilia jactus longi projecit in probatione ejus facultatis cuspidum nuclearium jaculandorum.

Etiam hodie, novum missile a civitate communistica probatum est, modi non antea visum.

Missile probativum Coreae Septentrionalis.

NASAe Kepler Missio: Telescopium Spatiale - NASA.

Novus satelles artificialis nomine Kepler potestatem planetarum terrestrialium extra nostrum systema solare observandorum habebit, narrat HappyNews.

Exoplanetae, ut nuncupantur, adhuc noti nobis omnes gigantes gasei sunt, quod magnitudinis habent satium ut stellam quam orbitant quatiunt. At novo instrumento spatiali fieri potest etiam videre exoplanetas, si exsistunt, Telluri similes.

Respublica Californiae hoc mense ad suffragatores adiit referendo comitiali ut populus nova et altiora vectigalia approbarent, nuntiat LA Times.

Californiani vero omnino aspernati rogationem abnuerunt. Itaque Status California, quae pecuniae nimium variis programmatis absumpsit, omnibus beneficiis publicis solvere nunc non potest, atque pecuniam multorum servitiorum, exempli gratia eruditionis, exsectura est.

Arnoldus Schwarzenegger, Californiae gubernator.

Sinae primum suum scrutatorium Martiale roceta Russa mittent, narrat Reuters.

In orbita Martis advenerit anno 2010.

Actis diurnis recitatis pancratice valere dicit L. Amadeus Ranierius pro ScopioneMartiano.