MMIX·VI·II : DIE·MARTIS : A·D·IV·NON·IVN

ACTA DIVRNA

Transcriptus:

Flammas solares humanitati minari

&

Diurnariam Americanam ab Irania manumissam

ScorpioMartianus: acta Diurna Radiophonica diei Martis 2 Junii 2009 L. Amadeus Ranierius nuntians Kintnersvillae in Pennsylvania salutem dicit.

Culmen proximi cycli solaris Maio mense 2013 praedicere heliologos quosdam, nuntiat NASA.

Minor erit Cyclus 24 quam alii, maculis modo 90 aestimatis in superficie solis 2013, minimus numerus a Cyclo 16 quo 78 notatae sunt maculae solares.

Etsi minor est hic cyclus solaris, heliologi monent etiam temporibus remissae activitatis solaris, flammae solares procellas geomagneticas circum Telluris atmosphaeram creare possunt, quae technologiae electronicae forabilem infrastructuram nostram in terra et in orbita valde noceant. Procella geomagnetica 1859, exempli gratia, ignes accendit in officinis telegraphicis, atque auroras boreales noctu tales produxit ut facile legerent homines ephemerides suas luminum claritate.

Flamma solaris - NASA.

Roxana Saberi - CBCNews.

Nuntiatur a HappyNews diurnariam Americanam Roxanam Saberi, quae quattuor menses in carcere Iraniano inclusa est, die Veneris rursus in America emancipatam esse.

Dixit illa, "Una res quae me sustinebat cum in carcere eram, erat mecum cantare hymnum Americanum -- atque, ne taedeat, laetor rursus in terra liberorum esse."

Nuntiis relatis valere dicit L. Amadeus Ranierius pro ScopioneMartiano.