MMIX·VI·V : DIE·VENERIS : NON·IVN

ACTA DIVRNA

Baracus Obama loquens Cairi.

Transcriptus:

Quid Baracus Obama dixerit

Angela Merkel pecuniam strictam advocare

&

Nova Zelandia pacificentissima

ScorpioMartianus: Acta Diurna Radiophonica diei Veneris 5 Junii 2009 L. Amadeus Ranierius nuntians Kintnersvillae in Pennsylvania salutem dicit.

Heri locutus est Baracus Obama coram Aegyptiis apud Universitatem Cairensem de consilio suae administrationis quoad res Orientis Medii pertinet.

Praesidens Americanus annuntiavit se "veritates" multas audientibus explicaturum esse, quae fortasse non omnibus placitae fore. Discrimina inter Occidentem et mundi communitates Muslimorum enarrabat: quod Muslimi saeculos noverant civitates Europaeos imperiales non acceptavisse nationes Medii Orentis ut aequales, atque Muslimi traditiones suas tuebantur contra influentiam, uti putabant, corruptivam Occidentis -- quae sentimenta etiamnunc pervadunt. Temporibus recentioribus Americani easdem traditiones hominesque Muslimos suspicantur quod territores extremae partis religionis harum traditionum ac Islami causa milia Americanorum ceciderunt.

Baracus Obama apud Universitatem Cairensem

At praesidens pergebat notans influentiam longam et positivam Islamicam in America ac traditio relationum bonarum inter civitates Muslimas ac Americam, exempli gratia quod Mauritania prima civitas est quae Unitos Status agnoverit.

Sese dixit obligatum esse pugnare contra stereotypos Islami ut praesidens Americanus: "Sed idem principium applicandum est perceptionibus Muslimorum super America," ait. "Velut Muslimi stereotypo rudi se non habent, America stereotypi rudis non est imperii immoderati sui studii." Dominus Obama declaravit Unitos Status "fontem innovationis progressusque maximum in orbe terrarum," civitas nata e revolutione contra imperium. "Fundati sumus praecepto nos omnes creatos esse aequales. Ac saeculos sanguinem effundimus ut significationem his verbis daremus -- inter fines nostros, et circum mundum ... e pluribus unum."

Dominus Obama etiam casum belli in Afghanistania necnon Iraquia legitimum pronuntiavit. Praesidens rumores quoque quosdam qui in Oriente Medio communes sunt -- quod Al-Qaeda impetus terrorificos 11 Septembris 2001 non perpetraverit, et assertionem Holocausti fictionem esse -- plane dispellavit ut "mendacia falsa et invidiosa."

Cancellariam Germanam argentarias centrales mundi conripuisse ne pecuniae nimium liberae oeconomiam globalem perfundat, nuntiat New York Times.

Cancellaria Angela Merkel valde admonuit argentarias centrales Americanam Europaeamque ne nummariae inflentur magna quantitate pecuniae ex 'stimulis oeconomicis' quibus hae argentariae contra recessionem utantur.

"Independentia Argentariae Europaeae Centralis praeservanda est ac res quas ceterae argentariae centrales jam faciunt retractandae sunt," dixit domina Merkel die Martis. "Opus est nos simul redire ad consilium independentis argentariae centralis et ad consilium rationis, alioquin in eodem statu decennii tempore post denuo erimus." De argentaria centrali Unitorum Statuum dixit "dubitatione maxima extentum virium Reservatorii Foederalis reor."

Angela Merkel

Novam Zelandiam serenam, tranquillissimam ratam esse, nuntiat Washington Times.

Index Globalis Pacis 2009 facta collexit in hoc studio 144 civitatum, qui in Australia locatus est.

Actis diurnis allatis valere dicit bonumque finem septimanae exoptat L. Amadeus Ranierius pro ScopioneMartiano.