MMIX·VI·XIII : DIE·SATVRNI : IDIBVS·IVNIIS

ACTA DIVRNA

Transcriptus:

Comitia Iraniana de fraude suspectantur

Productus tabaci regulari

Corea Septentrionalis minas nucleares dare

&

Partes urbium neglectae rursus ad naturam remittendae

ScorpioMartianus: Acta Diurna Radiophonica diei Saturni 13 Junii 2009 L. Amadeus Ranierius nuntians Kintnersvillae in Pennsylvania salutem dicit.

Populus Iranianus vehementer protestare resultatum comitiorum die Veneris, quibus Mahmoud Ahmadinejad rursus praesidens electus esset, narrat Reuters.

Observatores externi suspicantur suffragia de fraude, quorum secundum Ministrum Interioris sexaginta tres centesimae (63%) pro incumbente Ahmadinjad, modo triginta quattuor (34%) pro competitore moderato Mousavi fuerunt.

Protestationes hujusmodi in Irania non visae sunt a Revolutione Islamica.

Congressum praesidentemque Americanum in legem signaturos esse rogationem qua tabacum valde restringi possit, nuntiat AP.

Mens hujus legislationis est negare actum fumandi, cujus effectibus quadrigenta milia hominum Americanorum quotannis obeunt.

Coreanos Septentrionales minari se plutonium suum in tela nuclearia facturos esse, nuntiat AP.

Responsum est ad Unitorum Nationum resolutionem sanctiones novas Coreae Septentrionali imponere propterquam patria communistica illicite programma nucleare pergit pactaqua alia internationalia ignorat.

AP - Vicus quidam in oppido Flint.

Partes urbium neglectas ad naturam remittendas esse, narrat Telegraph.

Urbs Flint quae in Michigania sita est modellus est ad oppida restructanda quae declinationem severam experta sunt. Gubernamentum in oppido jam pauperrimo Flint vicos urbis multos rasurum est ut silvae rursus in eis partibus crescantur. Consilium simile est pro Detroito, quod pessime declinavit, ubi vici singuli urbis separati futuri sunt intervallis ruralibus.

Actis diurnis recitatis bene valere dicit L. Amadeus Ranierius pro ScopioneMartiano.