MMIX·VI·XVI : DIE·MARTIS : A·D·XVI·KAL·IVL

ACTA DIVRNA

Transcriptus:

ScorpioMartianus: Acta Diurna Universa diei Martis 16 Junii 2009, ego L. Amadeus Ranierius nuntians Kintnersvillae in Pennsylvania salutem dico.

·

Protestationes in Irania acriter pergunt hodie, severeque depelluntur ab auctoritate Iraniana.

Protestant permulti in capite Teherano post comitia praesidentialia quae die Veneris habita sunt, quibus incumbens Mahmud Ahmadinejad victor declaratus esset ab auctoritatibus regiminis officialibus -- priusquam omnia suffragia numerata sint.

Duces gubernamenti negaverunt possibilitatem annullationis comitiorum. Competitor Mir Hossein Musavi fraudem electionem vocavit, qui protestationem pacificentem incitat, dum custodes militares in congressus hominum in urbibus impetum faciunt. Duodeni protestatores necatos esse fertur.

Nec diurnarii internationales permissionem rei publicae Iranianae habuerent comitiorum observandorum, neque enim situs interretiales velut BBC, YouTube, et Facebook a populo accessari possunt, post quam gubernamentum accessum compescuerit septimana praeterita. Diurnarii internationales prohibiti sunt a viis urbium.

Nihilominus, scenae quaedam videri possunt a mundo per YouTube, ut haec qua custodes disciplinae publicae birotis motoriis turbam irrumpunt ut deprimatur, custodumque unus captus est a turba, ac motoria sua incenditur. Marg bar diktator cantant -- "Mors dictatori."

Fatum custodis nescitur.

·

Praesidens Obama irrisus est heri Chicagi a grege medicorum apud Associetatem Medicalem Americanam.

Dominus Obama Chicagum profectus est ut nationis medicos convincat de "necessitudine gravi" imponendi systematis salutarii foederalis. At cum praesidens negavit possibilitatem litigationum contra medicos diminuendorum -- quibus litigationibus medici Americani centenos billiones dollarorum quotannis solvere debent aut petoribus aut securitati -- quidam multitudinis irati eum inrident.

Praesidens novus magna popularitate fructus est usque ab sua electione; primum est eum opprobium hujusmodi opponentium tam vocalium in audientia invenire.

·

In ossibus dinosaurorum quorundam, caro praeservata inventa est, nuntiat ScienceDaily.

Anno praeterito in femore Tyrannosauri regis caro reperta est non fossiliata, sed optime praeservata, proteina habens structurasque intactas ut, mirabile dictu, cellas venasque. Hoc in anno inventio similis est facta in osse hadrosauri cujusdam, quibus proteinis analysatis chemicaliter confirmatur connexio biologica inter dinosauros et aves.

·

Nunc pro mea opinio de rebus Iranianis:

Mea sententia, est actum fortitudinis maximum aperte rebellare contra comitia fucosa necnon regimen opprimens.

Populus Iranianus, qui auxilium mundi liberi nunc petit, magna voce plane locutus est, loquiturque etiam nunc. Quomodo respondebunt nationes liberae? Etiam plane, spero.

Sed haec modo mea opinio unius assis.

Commentaria vestra in pagina YouTube ponatis, aut scribite ad ScorpioMartianus@gmail.com.

·

Ita fine facto programmatis, ego L. Amadeus Ranierius valere dicens pro ScorpioneMartiano.