Ipse natus sum signo Scorpionis ac Marte in Scorpione conceptus, eumque planetam ante omnes in caelo diligo, qua de causa mihi agnomen dedi "ScorpioMartianus." Kintnersvillae crevi, patria enim mihi Pensylvania in America est, nunc vero Tucsoniae habito in Arizona (inter cactos pulchros!).Cum apud Lehigh Universitatem cursus frequentarem anno MMV Florentiam profectus sum ad studium peregre suppleretur; ibique didici linguam Italicam profluenter, dein et Graecam Latinamque studui apud Universitatem Florentiae. His cursibus peragendis praeceptoribus linguarum Classicarum academicis optimis Florentinis, Fabricio Gonnelli atque Joanni Franco Agosti, doctissimis occurri, qui auctori magnopere auxilium tulerunt ut linguas melius cognoscerem, quibus gratias maximas ago, sescentasque gratias iis magistris Latini sermonis qui me ipsum artem Latinae loquendae docuerunt, Paulae Marongiu et Joanni Carlo Rossi, quibus omnibus spero fortuna mibi sit me in posterum denuo obviam iturum. Gratias plures iis qui per interrete auctorem instruxerunt quomodo melius linguas Classicas intellegerem.L. Amadeus Ranierius ante ejus Accipitrum Nigrum (Black Hawk) helicopterum apud Castellum Rucker in Alabama (anno MMXVI)
|
. |
L. Amadeus Ranierius ante picturam Roberti Ranieri patris (anno MMIX)
Ab Italia domum in Americam versus anno MMVI, geologiam didici, gradumque Baccalaureatum Scientiae cepi anno MMVIII. Tum in eodem oppido Bethlehem Latine et Hispanice apud scholam quandam mediam docui unum annum. Posthac Didacopolin in California sitam profectus sum ut rem militarem discerem necnon Magistralem Scientiae gradum in geologia emererer. Ibi cum optimo amico Roberto Lionello gregem Latine loquentium condidi nomine GLADIVS (Grex Latinus Didacopolitanus), et tres annos illo grege versabar laetissimusque Latine cum aliis loquebar.Anno MMXII praefectus militaris sum creatus, deinde tres annos in urbe Tokjo in Japonia militabam. Japonice citius profluenter didici, et duos annos ibi Americanos militares docui linguam Japonicam. Post hos annos bellos inter Japonos, anno MMXV in Alababam iter feci ut in Scholam Volandi Exercitus Americani intrarem, et anno MMXVI alas gubernatoris "aviatoris" cepi militaris.L. Amadeus Ranierius in vastitate Arizonensi (anno MMXVIII) |