QVIS IN PRIMAST?

MMVI·X·XXIV : DIE·MARTIS : A·D·IX·KAL·NOV

Abbatis & Costelli "Quis in Primast," id est, "Who's on First?" scenam Latine converti atque voce incidi. Abbas et Costellus ipsi hanc scenam multis linguis exhibuere, nec enim unquam Latine. Ergo conficere conatus sum ipse; audiatis:

QVIS IN PRIMAST
Abbatis & Costelli
Latine uertit exhibuitque Lucius Amadeus Ranierius a. MMVI.

Abbas: Vtique Costelle, tecum Nouum Eboracum proficiscor pila clauaque lusum. Scin' Buccium Harrim, manipuli director, munus mi dedit ducis quamdiu in manipulo's.

Costellus: Heus Abbas, si dux es, omnes lusores certe nosti.

Abbas: Noui certe.

Costellus: Em scin' me numquam pueros conuenisse. Mi dicas ergo eorum nomina ut qui in manipulo sint sciam.

Abbas: O tibi dicam eorum nomina, sed scito uidetur hodie his lusoribus nomina admodum peculiaria dant.

Costellus: Id est nomina iucunda?

Abbas: Nomina insolita, agnomina ... ut Decianus Demens ...

Costellus: Eius frater Delirus.

Costellus: Decianus Delirus ...

Costellus: Ac eius consobrinus Gallus.

Abbas: Gallus?

Costellus: Deridentorix.

Abbas: Decianus Deridentorix. Ergo in stationibus, Quis in prima'st, Quid in seconda'st, Nescio in tertia est.

Costellus: Quod reperire cupio.

Abbas: Inquam Quis in prima'st, Quid in secunda'st, Nescio in tertia'st.

Costellus: Esne director?

Abbas: Ita.

Costellus: Dux quoque?

Abbas: Etiam.

Costellus: Nec tute puerorum nomina scis?

Abbas: Opus esset.

Costellus: Itaque quis in prima'st?

Abbas: Ita.

Costellus: Id est eius nomen.

Abbas: Quis.

Costellus: Puer in prima.

Abbas: Quis.

Costellus: Stator primus.

Abbas: Quis.

Costellus: Lusor ille ...

Abbas: Quis in prima'st!

Costellus: Ego rogo TE quis in prima sit.

Abbas: Est eius nomen.

Costellus: Cuius nomen?

Abbas: Ita.

Costellus: Dic mi ergo.

Abbas: Iam dixi.

Costellus: Quis?

Abbas: Ita.

PAVSA

Costellus: Mane, haben' statorem primum?

Abbas: Certo.

Costellus: Quis primam ludit?

Abbas: Recte.

Costellus: Quando statori primo quoque mense argentum soluis, quis pecunuam accipit?

Abbas: Quemque dollarum.

Costellus: Tantum quaero nomen hominis in prima statione.

Abbas: Quis.

Costellus: Qui accipit ...

Abbas: Ecce.

Costellus: Quis pecuniam accipit...

Abbas: Accipit, quemque dollarum. Interdum eius uxor uenit collectum.

Costellus: Cuius uxor?

Abbas: Ita.

PAVSA

Abbas: Quidnam male est?

Costellus: Mane, tantum scire cupio cum statorem primum conscribis, quomodo nomen signat?

Abbas: Quis.

Costellus: Ille.

Abbas: Quis.

Costellus: Quomodo signat ...

Abbas: Sic signat.

Costellus: Quis?

Abbas: Ita.

PAVSA

Costellus: Tantum quaero, quid est nomen pueri in prima statione.

Abbas: Minime, Quid in seconda statione'st.

Costellus: Non te rogo quis in seconda sit.

Abbas: Quis in prima'st.

Costellus: Non omnes stationes simul!

Abbas: Em, noli lusores mutare.

Costellus: Egomet muto neminem!

Abbas: Tranquillus, amice.

Costellus: Te modo rogo, quis homo in prima statione'st?

Abbas: Recte.

Costellus: Recte.

Abbas: Recte.

PAVSA


Costellus: Quid est nomen pueri in prima statione?

Abbas: Minime. Quid in secunda'st.

Costellus: Non te rogo quis in secunda sit!

Abbas: Quis in prima'st.

Costellus: Nescio.

Abbas: Ille in tertia'st, non de illo loquimur.

Costellus: Quomodo igitur in tertia finiui?

Abbas: Quamobrem eius nomen dixisti?

Costellus: Si dixi statoris primi nomen, quem dixi tertia ludere?

Abbas: Non! Quis prima ludit!

Custellus: Quid in prima'st?

Abbas: Quid in secunda'st.

Costellus: Nescio.

Abbas: Ille in tertia'st.

Costellus: Iterum, rursus in tertia!

PAVSA

Costellus: Maneas modo in tertia neue abeas.

Abbas: Bene est, quid uis scire?

Costellus: Ergo quis tertia ludit?

Abbas: Quamobrem poscit Quis in tertia sit?

Costellus: Quid posco in tertia sit[?]

Abbas: Non, Quid in secunda'st.

Costellus: Quem in secunda non uis?

bbas: Quis in prima'st.

Costellus: Nescio.

Abbas & Costellus simul: Tertia statione!

PAVSA

Costellus: Heus, haben' campum exteriorem?

Abbas: Sane.

Costellus: Nomen campi sinistri lusoris?

Abbas: Cur.

Costellus: Modo rogaui.

Abbas: Em modo respondi.

Costellus: Dic mi ergo quis in campo sinistro sit.

Abbas: Quis prima ludit.

Costellus: Non rogo — exi campum interiorem! Scire cupio, quid est nomen lusoris in campo sinistro?

Abbas: Non, Quid in secunda'st!

Costellus: Non te rogo quis in secunda sit!

Abbas: Quis in prima'st!

Costellus: Nescio.

Abbas & Costellus: Tertia!

PAVSA

Costellus: Nomen lusoris campi sinistri?

Abbas: Cur.

Costellus: Quia!

Abbas: O, ille in campo centrali'st!

PAVSA

Costellus: Heus, haben' datorem in manipulo?

Abbas: Sane.

Costellus: Nomen datoris?

Abbas: Cras.

Costellus: Non mihi dicis hodie?

Abbas: Tibi dico nunc.

Costellus: Perge ergo.

Abbas: Cras!

Costellus: Quota hora?

Abbas: Quota hora quid?

Costellus: Quota hora cras mihi dices quis dator sit?

Abbas: Audi ergo, Quis non dator est.

Costellus: Tibi cracchium frangam, dicas quis in prima'st! Scire uolo quid datoris nomen sit.

Abbas: Quid in secunda'st.

Costellus: Nescio.

Abbas & Costellus simul: Tertia!

PAVSA

Costellus: Haben' acceptorem?

Abbas: Nempe.

Costellus: Acceptoris nomen?

Abbas: Hodie.

Costellus: Hodie, et cras dator est.

Abbas: Iam sequeris.
Cosetllus: Tantum habemus binos dies in manipulo.

PAVSA

Costellus: Scin' me quoque acceptorem esse.

Abbas: Vt aiunt.

Costellus: Ego in lamna me pono ad accipendum. Cras dat nobis et fortis hostium ictor uicem suam sumit. Iam ictor pilam leuiter ferit. Cum ferit, ipse, acceptor bonus, eum exuico prima statione. Itaque pilam sumo et iacio ad quem?

Abbas: Istud est primum quod recte dixisti.

Costellus: Nescio quidem quid dicam!

PAVSA

Abbas: Satist quid opus sit te facere.

Costellus: Est iacere pilam ad primam stationem.

Abbas: Ita!

Costellus: Quis ergo eam habet?

Abbas: Nempe.

PAVSA

Costellus: Heus, si ego pilam ad primam stationem iacio, necesse est aliquem accipere. Quis ergo habet?

Abbas: Nempe.

Costellus: Quis?

Abbas: Nempe.

Costellus: Nempe?

Abbas: Nempe.

Costellus: Sumo pilam igitur atque iacio ad Nempe.

Abbas: Non! iacis ad Quem!

Costellus: Nempe.

Abbas: Differt hoc.

Costellus: Vti dico.

Abbas: Non dicis —

Costellus: Pilam iacio ad Nempe.

Abbas: Iacis ad Quem.

Costellus: Nempe.

Abbas. Ecce.

Costellus: Vt iam dixi!

Abbas: Tu me roga.

Costellus: Pilam iacio ad quem?

Abbas: Nempe.

Costellus: Nunc tu roga me.

Abbas: Pilam iacis ad Quem?

Costellus: Nempe.

Abbas: Ecce.

Costellus: Idem ac tu! Idem ac TV! Ego pilam iacio ad quem. Quisquis sit demittit et ille currit ad secundam. Quis sumit pilam et iacit ad Quid. Quid iacit ad Nescio. Nescio reiicit ad Cras. Ludus triplex. Alius uicem sumit et pilam longinquam iacit ad Quia. Cur? Nescio! Is in tertia'st et ego non curo!

Abbas: Quid?

Costellus: Inquam ego non curo!

Abbas: O, ille'st noster stator uicinus.

Costellus: EI!